- GENNADES
- GENNADESmulieres nobiles, quae per im pares nuptias plebeiae sunt factae, l. 1. C. de dig. l. feminaff. de Senatu.Sic Virginia, cum esset patritia, nuptiis suis plebeia devenit, Liv. l. 10. c. 8. Ex antiqua igitur iuris definitione, interveniente connubio, liberi patrem semper sequuntur, l. cum legitima ff. de statu ho. Attamen tricassini et aliae quaedam gentes id non servant: apud quas filiae melioris parentis conditionem semper sequuntur, habenturque nobiles. In vett. glossis Gennades dictae sunt et Mulieres Lucae, eâ formâ quâ Boves Lucae. Vide Ciacium ad feudd. l. 4. Titul. 32.Patriarchae Constantinopolitani, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.